Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 184


Articuli autem pertinentes ad naturam assumptam sunt etiam septem. Primus pertinet
ad conceptionem: «Qui conceptus est de Spiritu Sancto». Secundus ad nativitatem:
«Natus ex Maria». Tertius ad passionem: «Passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus». Quartus ad descensum ad inferos: descendit
ad inferna. Quintus ad resurrectionem: «Tertio die resurrexit a mortuis». Sextus
ad ascensionem: «Ascendit in caelos, sedet ad dexteram Dei Patris». Septimus ad
adventum ad iudicium: «Inde venturus est iudicare vivos et mortuos».
Horum autem articulorum tres Petrus in unum complexus est, scilicet articulum
de unitate essentiae, de omnipotentia Patris, et de opere creationis, ideo quia
opus creationis propter potentiam quam indicat, Patri appropriatur qui est
etiam fons totius Deitatis; et ideo competit Petro, quod est caput Apostolorum,
sicut Pater Trinitatis. Posuit autem Ioannes articulum de persona Filii.
Articulum autem de conceptione et nativitate coniunxit in unum Iacobus
Zebedaei. Articulum autem de passione posuit Andreas. Descensum ad inferos
posuit Philippus. Resurrectionem Thomas. Ascensionem Bartholomeus.
Adventum ad iudicium Matthaeus. Articulum de Spiritus Sancti persona
Iacobus Alphaei. Opus gratiae diviserunt duo Apostoli. Nam Simon posuit
effectum gratiae in consecutione boni, scilicet: «Sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem»; Iudas Iacobi quantum ad remotionem mali,
scilicet «peccatorum remissionem». Effectum gloriae posuit Matthias, vel iterum
Thomas, ut quidam dicunt. Alii autem aliter praedictos articulos attribuunt
Apostolis. Sed in hoc non est magna vis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Pater non est missus sicut aliae personae; et
ideo eis propter effectum missionis plures articuli appropriantur quam Patri.
Ad secundum dicendum, quod Deum esse simpliciter, non est articulus; sed Deum
esse sicut fides supponit, scilicet habentem curam de omnibus, remunerantem, et
punientem, ut patet per Apostolum Hebr. 11: quia sic determinat, quia est, et quia
remunerator est. Similiter Deum esse creatorem non cognoverunt philosophi,
sicut fides ponit, ut scilicet postquam non fuerunt, in esse producta sint; sed
secundum alium modum accipiunt creationem, ut in lib. 2, dist. 1 dictum est.
Ad tertium dicendum, quod omnes articuli, praecipue qui pertinent ad opera
divina, probantur per omnipotentiam Dei, sicut et Angelus probavit incarnationem,
veniens ad Virginem, Lucae 1, 37: «Quia non erit impossibile apud Deum
omne verbum»; et ideo ponitur praecipue omnipotentia quasi radix fidei.
Ad quartum dicendum, quod in symbolo proponitur nobis regula fidei, ad quam
omnes debent pertingere. Non autem debent pertingere solum ad actum fidei
informis, sed etiam ad actum fidei formatae, et ideo ponitur in symbolis actus
fidei formatae. Nihilominus habens fidem informem, dicens symbolum, non peccat:
quia hoc dicit in persona Ecclesiae.

Torna all'inizio