Petrus Damiani: Epistulae

Pag 279


editis cantum, inevasibile struitis salo vorante naufragium. Vos
viperae furiosae, quae prae inpatientis ardore libidinis Christum, qui
caput est clericorum, vestris amatoribus detruncatis.
Nam sicut Madianitides olim per faleratae vestis hornatum ad suum
provocabant Israelitarum corda concubitum, ita vos accurati cultus sive
fucati vultus illecebris infideles homines de sacrosancti altaris ministerio
quo fungebantur, avellitis, ut in lubrico vestri amoris glutino suffocetis.
Et sicut Madianitides illae a se pellectis suadebant idola colere, sic et vos
istos post signum crucis impressum quodammodo bestiae compellitis imaginem
adorare. Qui profecto vobiscum simul, nisi forte resipiscunt, illud
Apocalipsis elogium non evadunt: Si quis , inquit, adoraverit bestiam et
imaginem eius et accaeperit caracterem in fronte sua aut in manu sua, et
hic biberit de vino irae Dei, qui mixtus est mero in calice irae ipsius,
cruciabitur in igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et
ante conspectum agni, et fumus tormentorum eorum ascendit in saecula
saeculorum, nec habent requiem die ac nocte .
Porro autem sicut Adam inter omnia paradisi poma illud duntaxat,
quod Deus vetuerat, concupivit, sic a vobis ex universa humani generis

Torna all'inizio