cum eius se vestigiis advolvere conatus esset, rex eum clementer retenuit atque ad
suum osculum erexit. Ad quem Perctarit: "Servus tuus sum", inquit; "sciens te christianissimum
et pium esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua clementia ad
tua vestigia veni". Cui rex, ut solebat, iureiurando ita repromisit dicens: ."Per eum
qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me venisti, nihil in aliquo mali patieris,
sed ita te ordinabo, ut decenter vivere possis". Tunc ei in spaciosa domo hospitium
praebens, eum post viae laborem habere requiem iussit; praecipiens eidem ex publico
victum et quaeque essent necessaria largius ministrari. Perctarit vero cum ad hospitium
sibi a rege praeparatum venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae
concurrere, ut eum vel viderent vel pristina notitia cognitum salutarent. V erum quid
non mala lingua inrumpere potest? Mox namque venientes ad regem quidam maligni
adolatores, regi denuntiant, quia, nisi Perctarit citius vita privaret, ipse regnum protinus
cum vita perderet; adseverantes, ob hoc ad eum totam concurrere civitatem. His
auditis Grimuald nimium credulus effectus, et quod promiserat oblitus, in innocentis
Perctarit statim necem accenditur, consiliumque iniit, qualiter eum, quia iam hora
tardior erat, in crastino vita privaret. Cui denique ad vesperam diversos cibos, vina
quoque praecipua variaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare possit, quatenus
multa eadem nocte potatione resolutus vinoque sepultus, de sua nihil salute
cogitare valeret. Tunc unus qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem Perctarit
ferculum regium adtulisset, quasi eum salutaturus sub mensam caput mittens,
eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiavit. Perctarit vero statim suo
pincernae praecepit, ut sibi in fiala argentea non aliud quam aliquantulum aquae
propinaret. Cumque hi qui diversi generis potiones ei a rege deferebant de verbo
regis eum rogarent, ut totam fialam biberet, ille in honorem regis se totam bibere
promittens, parum aquae libabat de argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent,
quod ille avidissime biberet, rex laetus respondit: "Bibat ebriosus ille; cras enim
pariter eadem vina mixta cum sanguine refundet". Perctarit vero Unulfum citius ad
se adscitum, de sua morte ei regis consilium nuntiavit. Qui statim ad domum suam
puerum misit, ut sibi lectisternia deferret, lectumque sibi iuxta stratum Perctarit fieri
praecepit. Nec mora, rex Grimuald suos satellites direxit, qui domum, in qua Perctarit
quiescebat, ne aliquo modo effugere possit, custodire deberent. Cumque coena finita
esset, et egressis omnibus Perctarit tantum ed Unulfus ac vestiarius Perctarit remansissent,
|
|