Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 146


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc quidam dicunt, liberum arbitrium secundum
quod in usum loquentium venit, nomen habitus esse, quamvis eodem nomine
et potentia et actus significetur, sicut patet in nomine intellectus quod et
potentiam et habitum et actum significare potest. Hunc autem habitum quem
nomen liberi arbitrii designat, non dicunt esse aliquam qualitatem potentiae
supervenientem, sed ipsam habilitatem potentiae ad actum, vel facilitatem
quam habet una potentia ex adiutorio alterius: propter quod secundum eos
facultas voluntatis et rationis dicitur. Sed haec opinio non recte utitur nomine
habitus, quia habitus secundum proprietatem sui nominis significat qualitatem
quamdam quae est principium actus, informantem et perficientem potentiam;
unde oportet, si proprie accipiatur, quod sit superveniens potentiae, sicut perfectio
perfectibili. Praeterea, si consideretur ratio et voluntas, non potest esse
nisi tripliciter: aut quod utrumque secundum se consideretur; et
sic constat quod utrumque est potentia, et ita quodcumque eorum ponatur, liberum
arbitrium erit potentia: vel quod consideretur unum in respectu alterius; et
nec sic potest dici quod unum sit habitus alterius, quia potentia non est habitus
potentiae, vel relatio unius ad alterum, nec hoc nomen habitus habere potest.
Unde non videtur rationabiliter dictum, quod liberum arbitrium sit habitus.
Et ideo quidam dicunt, quod liberum arbitrium nominat potentiam non absolutam,
sed habitualem, idest prout est per habitum quemdam perfecta, non quidem
acquisitum vel infusum, sed naturalem, per quem habitum facilis est in
suum actum, intantum ut dominium sui actus habere dicatur. Istud etiam non
videtur conveniens: quia quod voluntas habeat dominium sui actus, ex ipsa
natura potentiae habet prout est imperans, et a nullo imperata; unde hanc facilitatem
ex se habet, et non ex aliquo alio habitu. Et praeterea unusquisque
habitus se habet ad actum ut quo non simpliciter efficitur actus, sed bene efficitur.
Liberum autem arbitrium ad electionis actum se habet ut quo talis actus
efficitur quandoque bene, quandoque quidem male et indifferenter; unde non
videtur habitum aliquem designare, si habitus proprie accipiatur; sed illam
potentiam cuius proprie actus est eligere; quia liberum arbitrium est quo eligitur
bonum vel malum, ut Augustinus dicit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Bernardus large utitur nomine habitus pro
habitudine quadam: ex hoc enim liberum arbitrium in homine dicitur, quod hoc
modo se habet eius animus ut sui actus liberam potestatem habeat.
Ad secundum dicendum, quod facultas secundum communem usum loquendi
significat potestatem qua aliquid habetur ad nutum, unde et possessiones facultates
dicuntur, quia in dominio sunt possidentis; et ideo liberum arbitrium
facultas dicitur non quasi habitus quidam, sed quia actum suum in libera potestate
habet; unde et liberum nominatur.

Torna all'inizio