AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est supra de perseverantia, quod
potest esse specialis virtus, inquantum respicit specialem rationem obiecti,
quamvis forte illa ratio possit inveniri in actibus diversarum aut omnium virtutum,
sicut esse de magno quod respicit magnanimitas; ita etiam est dicendum
de constantia et eupsychia, quod idem est.
Ad secundum dicendum, quod promptitudo illa intelligitur, ut homo propter difficultatem
terribilium non turbetur, quod ad patientiam pertinet; unde sicut
patientia specialis virtus est, ita et lenia [lema], quae idem est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis communicet cum iustitia quantum ad materiam,
convenit tamen cum fortitudine quantum ad modum, sicut et magnificentia.
ARTICULUS 4
Utrum religio, pietas, gratia, vindicatio, observantia,
veritas sint partes iustitiae, sicut dicit Tullius
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod partes iustitiae male assignentur a Tullio.
Assignat enim iustitiae sex species, quae sunt «religio, pietas, gratia, vindicatio,
observantia, veritas»; et videtur quod male. Quia Philosophus dicit in
8 Ethic., quod servi ad dominum non potest esse iustitia. Sed Deus
maxime Dominus est. Ergo cum religio sit hominis ad Deum, videtur quod non
sit pars iustitiae.
2. Praeterea, sicut latria debetur Deo, ita etiam dulia debetur homini. Ergo
sicut religio, quae est idem quod latria, ponitur pars iustitiae, ita debet poni et
dulia.
3. Praeterea, supra, distinct. 11, dictum est, quod pietas est idem quod latria;
latria autem idem quod religio. Ergo pietas non debet dividi contra religionem.
4. Praeterea, vindicatio videtur pertinere ad vitium irae, quae est appetitus vindictae.
Ergo non debet poni pars virtutis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. A Macrobio, ponuntur hae partes:
«Innocentia, amicitia, concordia, religio, pietas, humanitas, affectus»; et videtur
quod male. Quia innocentia omni peccato opponitur. Sed omni peccato non
opponitur nisi virtus communis. Ergo et innocentia vel est virtus communis, vel
sequens omnem virtutem; ergo non debet poni pars iustitiae.
|
|