Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 158


De responsivis cum excusacione ac postulacione termini
in principio et in fine variatis.
Gaudemus plurimum et letamur, quod summus pontifex
causam que inter nos et tales vertitur vobis — vel
sapientie vestre, sive industrie, vel dominacioni, aut paternitati
— audiendam conmisit, quia firmiter credimus et
speramus, quod penes vestram sanctitatem nullum in iure
nostro patiemur defectum.
Verum si scivissetis inpedimentum quod nobis occurrit,
nulla fuissetis ammiracione conmoti, quod ad primam
et secundam citacionem secundum vestrum mandatum non
venimus respondere parati.
Preterea nullum potuimus habere advocatum qui pro
parte nostra sicut expedit responderet.
Cuius rei causa benignitatem vestram suppliciter exoramus,
quatinus usque ad talem diem nobis terminum prorogetis,
vel inducias conferatis, vel nobis terminum dignemini
prorogare.
Cum ad preces terminus prorogatur.
Assercioni vestre fidem simpliciter adhibentes vobis
terminum quem petitis prorogamus, vos attentius conmoventes,
ut in preceptis nostris ulterius nos deludere non velitis,
vel deludere minime presumatis, quia nullum reportabitis
de inobedientia vestra profectum.
De litteris perhemtoriis in fine regulariter variatis.
Aperte videmus, et nobis incognitum non existit, quod
in prima secunda et tertia citacione nos deludere voluistis,
ad excusandum excusaciones in dolis et machinationibus
frivolis inania respondentes.
Nunc autem sub hoc uno peremptorio vobis precipiendo
mandamus, quatinus in tali termino ad exhibendum
caucionem iudicio sisti nostro vos non differatis conspectui
presentare.
Alioquin in causa procedere minime differemus — vel
procedemus in causa — prout iuris ordo requirit, vel in
ipsius cause cognicione secundum iuris ordinem procedemus,
vel raciones alterius partis nichilominus audiemus, vel
ipsi cause de sapientum consilio finem debitum inponemus,
vel non differemus causam ipsam fine canonico terminare,

Torna all'inizio