Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 864


Sed ad secundum modum pertingere non possumus in statu viae, maxime quantum
ad Deum; sed hoc erit in patria. Unde Gregorius super Ezech.:
«Quamdiu in hac carne mortali vivitur, nullus ita in contemplationis
virtute proficit, ut in ipso iam incircumscripto luminis radio mentis oculos
infigat; sed quidquid de illo modo conspicitur, non est ipse, sed sub ipso est». Hoc
tamen infirmae mentis desiderio satisfacit: quia secundum quod Philosophus
dicit in 11 de Animalibus, «Amans in parva comprehensione
amati magis delectatur quam in magna aliorum comprehensione».
Et ideo, ut ipse dicit, illud parum quod de substantiis separatis cognoscere possumus,
plus desideratur et delectat quam quidquid de aliis rebus cognoscimus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod umbra quae in statu viae in intellectu nostro
est, nos impedit ne in divinam essentiam mentis oculos defigere valeamus.
Ad secundum dicendum, quod Dionysius loquitur quantum ad principium revelationis
divinorum, in qua quasi per sermonem quemdam nobis in signis et figuris
proponuntur; sed ulterius de auditis, sicut per donum intellectus, mens illustratur.
Ad tertium dicendum, quod videre Deum defigendo intuitum in essentiam eius
non possumus in statu viae, sed alio modo, ut dictum est in corp.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus nominat infirmitatem humanam corporalia
phantasmata, quae oportet removere per intellectum tendentes in Deum.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod intellectus videtur nominare simplicem
apprehensionem; sed sapientia nominat quamdam plenitudinem certitudinis ad
iudicandum de apprehensis: et ideo intellectus videtur pertinere ad viam inventionis,
sed sapientia ad viam iudicii. Sed quia iudicium non potest esse de apprehensis
nisi per suprema, quibus sapiens mente unitur, ut quasi in superiori collocatus
de omnibus iudicet, quae quidem unio ad divina per dilectionem est; ideo sapientia
circa divina principaliter est, et habet circa ea delectationem ex dilectione causatam;
intellectus autem est indifferenter circa omnia apprehensa spiritualia, et
delectationem ex amore ad apprehensa causatam, quantum est in se, non importat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non eodem modo considerat de Deo intellectus
et sapientia; et ideo sapientia non includitur in intellectu; sed alio modo, ut
dictum est in corp.
Ad secundum dicendum, quod delectatio quae est in actu intellectus, causatur
ex congruentia operationis ad operantem; non autem ex dilectione ad ea circa
quae est operatio, sicut est in sapientia.
Ad tertium dicendum, quod in contemplatione est necessaria apprehensio quae est
per intellectum et iudicium, quod est per sapientiam: et ideo necessaria sunt dona.

Torna all'inizio