Cum hiis auxilia mutua facile recipiebat
et dabat. Quamquam nobilium Ferrarie maiorem numero
partem habebat adversam, prepotentior
tamen erat suis adversariis. Plebeiorum hominum
pars maxima et Ramberti ac quidam alii
ex nobilitate potentes Salinguerre favebant. Placuit
profecto Deo, cuius iudicia iniusta
esse non possunt, eius urbis principisque illius
variare fortunam; et licet omnia nutu possit,
nullis causis mediis, queque tamen per
instrumenta media, iusta vel iniusta, predestinatas
res peragit. Cause autem casus et ruine ipsius
viri he sunt cognite, que sequenti capitulo continentur.
[XIV] Cum negotiatores navigantes mare Adriaticum
cum suis mercibus per portus hostiorum Padi
libere possent applicare ad civitatem Ferrarie
et hoc facerent, Venetorum animos avaritia stimulavit
volentium cunctos navigantes id mare ad
Venetiarum portus applicare. Igitur
naves armatas tenentes ante portus quibus navigatur
in Padum prohibebant naves onerarias
onustas mercibus adduci Ferrariam. Eam rem iniustam
|
805
810
815
820
|