noctem confugierunt. Sed qui tunc videret mulieres de
parvulis suis sive unum in collum, alium in brachiis suis deferentes
aliosque ad vestimentorum suorum gaidas se tenentes
ceterosque etiam post eas ire lugentes, ipsas etiam sepe et
sepius cum ipsis suis infantulis quandoque in ipsa via quandoque
in fossatis cadentes capitaneosve grandes ac eorum uxores,
qui equos non habebant, pedibus, prout melius poterant,
euntes multosque etiam ex ipsis, quia ipsi in fossatis cum
ipsorum uxoribus cadebant, quia nox erat et etiam pluebat,
vociferantes: numquam tam letus esse posset, quod pietate
motus inde mestus non foret ac ductus misericordia lacrimas
non funderet. Cum vero omnes ad Pizighitonem pervenissent,
non habentes ibi domos neque alia receptacula, in quibus se
recipere possent, cum locus ipse parvus ad tantam multitudinem
recipiendam fuerat, tres familie aut quattuor in una
parvula domo ibi insimul hospitabantur; atque ibi tam districte
omnes simul habitabant, quod fere unus supra alium iacebat.
Ex hoc namque tali districto tum ex mutacione terre, quam
mutaverunt, quoniam estas tunc fuerat, partim etiam ex
mutacione ciborum, maxime propter aquam, quam ipsi
fere omnes quotidie bibebant, cum non ex ea bibere sed ex
bono vino soliti fuerant, maxima ipsorum copia tam masculorum
quam feminarum et maxime parvulorum in tantum
est perempta, quod fere in tota die sepeliri non poterant;
|
1
5
10
15
20
|