Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 319


INCIPIT LIBER SEPTIMUS
CAPUT. I
REX ARAGONUM APERTE IRASCITUR SICUT LEO,
OCCULTE INSIDIATUR UT DRACO.
Dompnus, inquam, Petrus, rex Aragonum,
cui quondam Constantia, Manfredi filia, conjugio
fuerat copulata, classica praeparat, et navigia
exorditur, naves et galeas fieri facit de lignaminibus
levigatis et fortibus, quasi leo aperte
irascens, et occulte insidians, sicut draco.
Carpentantur ergo in Aragonia et insula Majoricorum
vela multa, marinis accommodata
cursibus: alia cum uteris grossioribus, colligatorum
lignorum structura firmatis pro equis
transeundis, manus carpentatoris dicta colligat;
alia leviora, tabula magis tenui ordinamento
composita, ferro confibulat, linitque plantam
tenaci bitumine, sive pice.
CAP. II
KAROLUS REX REGIS ARAGONUM BELLI APPARATUS
FORMIDAT.
Non immerito ergo regi Siciliae dubitabilis
imminet de ipsius dompni Petri armata suspicio:
propter quod in quantum potest, animo digno
suspicionis rancore concepto, ipsius machinata
jacula praevidet, ejusdemque semper navigii
ordinamenta formidat, et metuit apparatus.
Sed tantus est realis animus, tantaque est cordis
altitudo ipsius, et tanta etiam confidentia militum
strenuorum erga eum viventium, totque insuper
divitiae affluunt, quod omnes vires quascumque
dictus dompnus Petrus posset gravatis
suis conatibus congregare, parum, vel nil appretiare
videtur, quas sibi et regno suo modicum
reputat nocituras. Nihilominus tum, velut per
somnum quid vanum vidisset, quadam non attenta,
sed potius parvi pensa dubietate recepta,
non de regno Siciliae, sed de Provincia tantum,
quae quondam regno Aragonum dicebatur fuisse
subjecta, et ad regnum ipsum Aragonum pertinere
curiosa meditatione timescit, verens ne Provinciam
ipsam, quam dictus dompnus Petrus aliquando
suam duxit, per mare impetat et invadat.
Sed profecto latius poterat de regno Siciliae
dubitare, quantumque universa terra ipsius regni
plena gente gallica videretur, pro eo quod
semper metuenda est incostantia et volubilitas
subditorum, quod superioris indigne premit, et
opprimit dominatus.

Torna all'inizio