I 1
Miranda tuis sensibus nostra venit epistola, ut scripsisti, sed mirabilior tua nostris. Sane si nostre
pagine verba iusto librasses examine, si litteram ad rivalem sensum postposito coniuge non traxisses,
interpretis non suspecti iudicio invenisses in illis, unde spirituali patri tenereris et matri. Tue quidem
tenor epistole continebat, quod preter omnium opinionem et consilia principum, ut tuis verbis
utamur, te invenimus ad beneplacita nostra paratum, ita ut nullus predecessorum tuorum ullis retro
temporibus recolatur adeo ecclesie fuisse devotus. Sed de principibus non aliter ex hiis verbis informabibus
animum, quam probabilis credulitas habeat facti experimento probata, de quibus apostolice
sedis constantia recte opinionis iudicium sinistre suggestionis instantia non mutabit, cum facta
preferenda sint dictis, et certa preiudicent positivis. Ecce de archivo ecclesie munimenta publica
prodeunt, que sigillorum pene omnium principum munita signaculis opinionem repudiant, quam
forte videris ingerere contra illos, eo quod verisimilitudo non recipit tantos et tales viros excellentie
tue dedisse consilium contrarium scripto tui et ipsorum signato sigillis. De predecessoribus autem
tuis, si aliquid certius maior dedisset expressio, metiremur in illis, quid in te sperare possemus, quoniam,
si ad proximos sanguinis scribentis referatur intentio, modicum devotionis sufficiet, ut eos
comparatione precedas, si tantum comparatio gradum inveniat, ubi vix prevenit positivus. Quod si
ad illos predecessores intellectum patiaris extendi, qui fide preclari, caritate ferventes, devotione
sinceri sibi et subditis proficientes, verbo pariter et exemplo ecclesiam multis libertatum privilegiis
munierunt multarumque largitionum liberalitate ditarum, illis placet in hiis se magnificentia tua
non preferat, sed consideret potius, si affluentia talium illorum metas attingas. Discutiat, quesumus,
viri prudentis ingenium, si merito titulum tibi multe devotionis assumis, dum beneficia matris ecclesie
revocare conaris in dubium, tanquam si unius possint inficiatione celari que multorum notitio
publicat, et singularis assertio reddat ambigua que universalis notitia manifestat. Porro illa ingratitudinis
species, qua beneficia percepta negantur, aliquid turbationis consuevit afferre; sed illa maioris
doloris habet aculeos, qua in bono malum presumitur et odium in dilectione notatur. Circa tutelam
quoque tui, a clare memorie imperatrice Constantia regina Sicilie apostolice sedi relictam, a
|
|