Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 136


ARTICULUS 2
Utrum caelum empyreum sit lucidum.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caelum empyreum non sit lucidum. Quia secundum Avicennam,
causa luciditatis est congregatio partium diaphani, ut patet in
chrystallo, et hoc dicit Commentator in lib. de substantia Orbis . Sed caelum
empyreum est subtilissimum, cum sit nobilissimum corporum, et maxime formale.
Ergo caelum empyreum non est lucidum.
2. Praeterea, caelum empyreum est maius quantitate et virtute quam sol. Sed
sol quando directe nobis opponitur, facit nobis diem, et a nobis videtur. Ergo
cum caelum empyreum semper nobis opponatur directe, videtur quod si esset
lucidum, semper nobis esset dies, et semper videremus ipsum, quod falsum est.
3. Item, videtur quod non sit immobile. Omne enim quantum habet partes
distantes. Sed quod habet partes distantes, ubi est una pars eius potest esse
etiam alia: ita et singulae partes eius possunt esse ubi non sunt: et quod est
huiusmodi, est mobile secundum locum. Cum ergo caelum empyreum sit quantum,
quia est corpus, videtur quod sit mobile.
4. Praeterea, omne corpus naturale est mobile: tum quia natura est principium
motus: tum quia corpus materiale est corpus in materia; et materia et motus se
consequuntur. Sed caelum empyreum est corpus naturale; alias esset mathematicum
et imaginabile. Ergo caelum empyreum est mobile.
5. Item, videtur quod sit divisibile per densitatem et raritatem. Vox enim non
potest formari nisi in tali corpore quod per modum istum dividitur, sicut in
aere. Sed in caelo empyreo formabitur vox, quia erit ibi laus vocalis, ut a multis
dicitur. Ergo videtur quod sit divisibile.
6. Praeterea, omne corpus per quod est motus, est divisibile per rarefactionem
et condensationem, nisi ponatur duo corpora esse in eodem loco. Sed corpora
gloriosa in caelo empyreo movebuntur, ut dicitur Sap. 3, 7: «Fulgebunt iusti et
tamquam scintillae in arundineto discurrent». Ergo est divisibile: et ex hoc
ulterius potest concludi, quod sit generabile et corruptibile: quia densitas et
raritas sunt quaedam principia generationis et corruptionis.
SED CONTRA, in littera dicitur, quod dicitur empyreum non ab ardore, sed a
splendore: dicitur etiam, quod a volubilitate mundi secretum est: dicitur etiam,
quod non habet ardorem, et per consequens nec aliquam qualitatem activam
nec passivam. Ergo est incorruptibile, immobile, et lucidum.

Torna all'inizio