Petrus Damiani: Epistulae

Pag 146


qua dicitur: Eloquia Domini, eloquia casta argentum . Quod videlicet sanctae
praedicacionis argentum, nullius, ut ita loquar, precii reputabimus, nec
aliquatenus erimus eius indigui, postquam ad veri Salomonis regnum ex
hac fuerimus calamitate translati. Non enim tunc praedicacionis indigemus
eloquio, ubi datur in decore suo regem gloriae facie ad faciem cernere,
quem utique consuevimus ex ore praedicatoris audire. Sicut per prophetam
pollicetur Dominus dicens: Nemo dicet: Agnosce Dominum, omnes
enim cognoscent me a maximo usque ad minimum, dicit Dominus .
Sed forte quis asserat, scripturae verba nos ad nostrum intellectum
violenter inflectere, et quod Salomon de se videtur asserere, ad salvatorem
perhibeat specialiter per omnia pertinere. Dicat itaque huius obieccionis
assertor, qua Salomoni valeat racione competere, quod quasi de se dicit:
Deus enim michi dedit horum, quae sunt scienciam veram, ut sciam dispo sicionem
per humanitatem didicit, quod per divinitatem naturaliter novit.
Ad hunc ergo Salomonem tu nuper, o regina, venisti, non ut illa
Sabeorum in curribus et equitibus et elefantis, sed in lacrimis pocius,

Torna all'inizio