quod actibus talibus non meretur quis gratiam sibi ex condigno, sed solum
ex congruo: aut est in genere talis perfectionis, quae tamen propter sui parvitatem
non sufficit ad merendum; et hoc modo dico quod actus habentis gratiam
se habent ad acquirendam gratiam alteri: sufficit enim gratia ad hoc ut homo
per eam sibi ipsi mereatur, sed quod alteri mereatur, ad hoc non sufficit, nisi sit
perfectissima gratia, quae quodammodo in alios redundet: et propter hoc dicitur,
quod Christus, de cuius plenitudine omnes accipimus, Ioan. 1, omnibus ex
condigno meruit; sed nullus alius alteri ex condigno meretur, sed solum ex congruo;
ita tamen quod est hic plus de ratione meriti quam quando aliquis dicitur
sibi mereri gratiam ex congruo.
Quantumcumque autem gratia perfecta sit quae opus meritorium causat, potest
impediri effectus meriti vel praemii, dummodo dicatur unus alteri mereri. Sed
dicitur aliquis alter vel alius dupliciter: vel secundum subiectum, sicut sunt
diversae personae, et hoc modo constat quod etiam meritum Christi, nedum
merita aliorum, in multis effectum non consequitur, propter eorum indispositionem:
aut secundum accidens et secundum rationem, sicut dicitur quod Socrates
in foro est alter a seipso in domo, sicut ipse hodie est alter a seipso cras; et
inde est quod quando aliquis hodie meretur vitam aeternam ut habeat eam in
fine vitae suae, licet meritum sit sufficiens quantum in se est, tamen potest
impediri ne effectum consequatur, per peccatum quod intervenit cras et post
cras, ratione cuius dicitur praecedens meritum mortificatum esse. Sed praemium
illud quod quis sibi meretur, quod est concomitans meritum, impediri non
potest. Secundum hoc ergo patet ex dictis quod aliquis alteri gratiam mereri
potest ex congruo et non ex condigno: nec tamen necessarium est quod ille gratiam
accipiat, cum aliquis ei gratiam meretur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur quod accidens non excedit suum
subiectum, non intelligitur quod accidens non possit esse principium actionis in
aliud subiectum tendentis: quia hoc etiam falsum est in omnibus actionibus
naturalibus: sed quia accidens non habet esse extra proprium subiectum, nec
habet virtutem agendi nisi secundum conditionem sui subiecti.
Ad secundum dicendum, quod meritum christi est sicut radix omnium meritorum,
a quo omnium merita efficaciam trahunt; unde est quodammodo sicut
causa universalis, quam oportet ad effectus determinatos applicari per causas
particulares, sicut sunt sacramenta et orationes Ecclesiae; et inde est quod non
tantum Christum oramus, sed etiam sanctos eius, quorum meritis et precibus
auxilium eius percipimus.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus ponit conditiones orationis quam necesse
est modis omnibus exaudiri; et quia oratio quae pro altero fit, potest impediri
per indispositionem alterius, inde est quod orationis conditionem ponit, ut
pro se quis oret. Nec tamen sequitur quod oratio unius alterum non iuvet, si
impedimentum non interveniat.
|
|