non oportet tantum coquere. Sed tamen contra idiotas scias, quod oportet sirupum et alia, quae coquenda sunt, moderate coqui, ut virtus ignis misceat virtutes medicinarum et sic veniat ad naturam mediam, quae est forma mixti; alioquin non valebit medicina. Et hic est causa, quare non valet theriaca in novitate sua nec fere aliqua medicina, quia nondum propter brevitatem temporis sunt permixtae virtutes medicinarum; unde etiam se resipibiliter alterantur medicinae a sapore, quem habuerunt in novitate. Vel confice aliter et melius: de herbis sucum extrahe, substantiam cum
aliis medicinis coque, colaturam postmodum suco adiunge et adde zuccarum ut prius; si volueris aliter clarificare sine ovis, cum coeperit <coqui> ad ignem, destilla per filtra, servas tenuem, sicut faciunt alchimistae, et offers bis in die, mane et aero, ante cibum, ut ait Avicenna capitulo de tissano, vel quater, vel cum ierit dormitum, cum tissano vel
aqua calida simplici. Potes etiam infra diem tradere de eodem cum calida vel si sana sunt viscera, cum calida prius et postmodum infrigidata. Multo tamen melius est, si calida fuerit, quia aqua frigida materiam in acutis congelat et inspissat. Potes etiam pro parte solutivum facere hoc modo, quod ostentetur a quinto die in antea securiter in acutis, in die non critico, hoc modo: sume de eo libram semis, antequam multum coquatur, et adde reubarbari vel reupontici electi unciam unam; vel, si fuerit sani pectoris et pauper, uncia una corticum mirobolanorum citrinorum tantundem valebit.
Da de hoc composito uncias duas vel unciam unam, [91rb] si debilis sit infirmus. Solvit enim suaviter ad unam vel duas vel tres sellas et suaviter minuit materiam sine impedimento naturae, et tenendo ventrem solutum futuram prohibet alienationem, quae nasci solet ex incurata ventris constipatione, quae nocet mirabiliter in acutis. Ne te taedeat de hoc longe quae audire prolixe, quia hic aperitur porta clausa et affectio mentis sermone manifestatur, quia sic loquor, ut levius intellegas et copiosius opereris. Et quod hic dicitur, fere in omnibus aliis diversitatibus siruporum erit ubilibet observandum. Item si nec omnia sicut dixi per ordinem habere poteris, habeas quae potes, quia necessitas non habet legem, nec multum nocet transire in talibus; sed in theriaca, metridato et similibus variatio nimis noceret. Cara remove
pro pauperibus et appone, si potes, aliquid aequivalens, quia in vilibus saepe maior efficacia solet esse. Adde et minue secundum diversitatem
|
|