Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 636


videndum est qualiter sit presentacio rei seu actoris aut
procuratorium ipsorum et exhibicio procuratorii conscribenda,
et cuiuslibet contumacia accusanda.
a. Presentacio actoria reo non veniente.
Petrus rector ecclesie de . . presentavit se coram domino
archyepiscopo suprascripto contra R de tali loco
citatum ad instanciam ipsius P, et exhibuit quasdam litteras
citatorias, dicti domini archyepiscopi sigillo munitas.
quarum tenor talis est: frater I permissione divina etc.
ponatur tenor tocius littere. denique sic dicatur:

Et quia dictus R nec per se nec per alium conparere
curavit, idem P suam contumaciam accusavit.
b.
Si vero conmissum fuerit alicui quod reum citet, tunc
notarius ita scribat.
Alia presentacio super eodem.
Petrus de tali loco presentavit se coram domino archyepiscopo
suprascripto contra R de tali loco,presentans mihi
notario infrascripto quasdam citatorias litteras, dicti domini
archyepiscopi sigillo munitas, et quasdam alias litteras
decani . . qui dictum R citaverat, sigillo ipsius decani vallatas.
Quarum litterarum tenores tales sunt. ponantur tenores
ambarum litterarum. deinde sic dicatur :

Et quia dictus R nec per se nec per alium sufficienter
conparere curavit, licet quendam procuratorem transmiserit,
qui mandatum non habebat sufficiens, nec cavere voluit ut
debebat, idem P instanter dicti R contumaciam accusavit.
c.
Quia decani et alii clerici quibus citaciones et alia
exequenda mandantur minus sufficienter quandoque rescribunt,
ideo verum modum rescribendi notabo.

Torna all'inizio