Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 722


Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, electio animae multum inclinatur
ex complexione corporis; unde etiam medici iudicant aliquem esse invidum vel
tristem vel lascivum vel aliquid huiusmodi: quorum iudicia frequenter vera
sunt, eo quod ut in pluribus ratio passionibus succumbit, et ab eis deducitur;
quamvis non de necessitate, eo quod ratio imperium super passiones habet; et
per hunc etiam modum ex motibus corporum caelestium aliqua possunt de operibus
humanis praesciri, cum non sit dubium dispositiones corporis humani
impressiones corporum caelestium sequi. Quamvis talibus praedictionibus non
sit tutum nimis intendere, ut dicit Augustinus, 2 super Gen., cum plerumque
astrologi de futuris vera praenuntient, non tam ex signis caelestibus, quam
ex occulto daemonis instinctu, quem humanae mentes interdum nescientes
patiuntur; et sic cum huiusmodi divinationibus quodammodo foedus initur.

Torna all'inizio