Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 546


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quatuor: 1. Utrum Deus creaturam diligat; 2. Utrum omnem
creaturam; 3. Utrum aequaliter omnia; 4. Quid plus et quid minus sive aequaliter.
ARTICULUS 1
Utrum Deo competat creaturam amare
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deo non competat creaturam amare. Amor enim quamdam passionem
animi importat. Sed aliae passiones animi, ut ira, et huiusmodi, non sunt
in Deo, nisi secundum effectum, et per similitudinem. Ergo nec amor est in ipso.
2. Praeterea, inter multum distantia non potest esse amor; unde amici non
optant amicis maxima bonorum, ne amicitia dissolvatur, ut Philosophus dicit in
9 Ethic. Sed nulla est tanta distantia quanta creatoris a creatura. Ergo non
potest esse amor Dei ad creaturam.
3. Praeterea, amor transfert amantem in amatum, ut vivat iam vita amati, ut
dicit Dionysius. Sed Deus non transfertur in aliquid aliud, cum
sit immobilis; sed omnia ad se trahit, ut dicitur Ioan. 12. Ergo ipse non amat
creaturam.
4. Praeterea, amans quodammodo subiicitur amato, inquantum affectus amantis
amato informatur, ut supra dictum est. Sed Deus nullo modo creaturae subiicitur.
Ergo nullo modo amat creaturam.
5. Praeterea, omnis nostra perfectio a divina perfectione exemplatur. Sed omnis
virtus perfectio mentis est. Ergo cum quaedam aliae virtutes non sint in Deo, ut
temperantia, et huiusmodi, videtur quod nec caritas.
SED CONTRA, sicut essentia sua est exemplar omnis creaturae, ita bonitas sua est
causa omnis bonitatis in creatura. Sed cognoscendo essentiam cognoscit omnia
quae ab ipsa exemplantur. Ergo amando bonitatem suam, amat omnia quae ab
ipsa bonitatem participant.
Praeterea, Ioan. 3, 16: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret».
Praeterea, Dionysius dicit quod divinus amor non permisit
ipsum sine germine esse.

Torna all'inizio