3. Praeterea, innocentia patientis minuit dolorem poenae; unde pueri qui sunt
in limbo, non affliguntur de carentia visionis divinae, quia eis redditur non pro
culpa quam ipsi commiserunt. Sed Christus sine culpa passus est. Ergo videtur
quod dolor suus fuit mitissimus.
4. Praeterea, quanto maior est recompensatio de bono amisso, tanto levius
damnum amissionis portatur. Sed Christus habebat recompensationem maximam
de amissione corporalis vitae per passionem, scilicet salutem humani
generis. Ergo dolor ille fuit minimus.
5. Praeterea, quanto est pretiosius quod amittitur, tanto est maior dolor de
amissione. Sed Deus, quem homo per peccatum amittit, est dignior quam vita
corporalis Christi. Ergo dolor qui est de amissione Dei, est maior quam dolor
Christi de amissione vitae corporalis.
6. Praeterea, quanto aliquid est magis dispositum ad patiendum, tanto minus
dolet de passione. Sed Christi corpus magis fuit dispositum ad patiendum quam
corpus Adae. Ergo Adam magis doluisset, dato quod laesus fuisset.
7. Praeterea, quanto natura est perceptibilior, tanto est maior dolor. Sed natura
animae perceptibilior est quam natura cuiuslibet corporis. Ergo dolor animae
de passione inferni, quam in seipsa patitur ab igne, est maior quam dolor
Christi.
SED CONTRA, Thren. 1, 12: «O vos omnes qui transitis per viam, attendite et
videte si est dolor sicut dolor meus»; quasi diceret, non. Ergo dolor suus fuit
maximus omnium dolorum.
Praeterea, Christus fuit optime complexionatus; quod patet ex hoc quia habuit
nobilissimam animam, cui respondet aequalitas complexionis in corpore. Sed
quanto homo habet meliorem complexionem in corpore, tanto magis sentit laesiones
corporis, quia habet meliorem tactum. Cum igitur dolor sit sensus laesionis,
videtur quod in Christo fuerit maximus dolor.
Praeterea, virtuosi hominis est suam vitam diligere; unde et peccatores seipsos
odiunt intantum quod seipsos interficiunt, ut probat Philosophus in 9 Ethic..
Sed Christus fuit virtuosissimus. Ergo maxime suam vitam dilexit: ergo dolor
de amissione vitae suae fuit maximus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut delectatio sensibilis
causatur ex coniunctione convenientis secundum sensum; ita dolor sensibilis
causatur ex coniunctione eius quod non est conveniens sensui. Sed inter omnes
alios sensus solus tactus est discretivus eorum ex quibus consistit temperamentum
corporis: unde quod est conveniens secundum tactum, est conveniens ipsi
temperamento corporis; et propter hoc completa delectatio sensibilis est in sola
|
|