AD OBIECTA
Ad primum, quod sicut secundum Augustinum
distinctio primorum dierum attenditur secundum ordinem naturae, et non
secundum successionem temporis; ita etiam secundum ordinem naturae status
in naturalibus puris ad statum eius in gratia comparatur; et non secundum
ordinem temporis: et sic intelligendum est, quod homo in statu naturalium,
intellectum non habuit unde proficere posset: quia dum gratiam habet, non
habet hoc ex naturalibus sed ex gratuitis. Vel dicendum, quod hoc intelligendum
est, quod homo non potuit proficere per se, etiam habita gratia, ut beatitudinem
consequeretur; et hoc supra Magister dixit proficere ad meritum vitae.
Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem tam homines quam
Angeli in gratuitis creati sunt; et ideo contra eam non est huiusmodi obiectio,
sed contra secundam: quam sustinentes dicimus, quod potentia naturalis hoc
modo se habet ad gratiam, quod ipsa subministrat substantiam actus, et gratia
praebet efficaciam merendi, informando actum: et sicut maioris perfectionis est
forma actus quam ipsa substantia eius; ita e contrario maior defectus est deficere
in ipsa substantia actus quam deficere in forma ipsius. Quamvis autem
ponatur homo gratiam habuisse, et in hoc Angelo superiorem fuisse; tamen
debilior fuit in potentia naturali; et ideo defectus potentiae naturalis magis
excusat peccatum hominis quam defectus gratiae peccatum Angeli; unde simpliciter
peccatum hominis minus quam peccatum Angeli invenitur.
Ad tertium dicendum, quod per gratiam aliquis meretur gloriam, et ideo convenienter
gratia tempore gloriam praecedit. Sed per naturam non meretur gratiam;
unde nihil impedit ut simul cum natura gratia infundatur.
Ad quartum dicendum, quod in illis quae agunt per necessitatem naturae, oportet
quod agens de necessitate agat secundum exigentiam formae quae in ipso
est, ut per calidum calefaciat. Hoc autem in voluntariis non tenet: unde etiamsi
homo gratiam habuerit, nihilominus potest in contrarium actum transire.
Ad quintum dicendum, quod actus personales non attingunt naturam, sed personam;
et ideo Adam per poenitentiam quam de peccato egit, potuit recuperare
illa bona quae sibi ad actus personales data erant, sicut gratiam et virtutes;
non autem illa quae toti naturae collata erant, ut immortalitas corporis, et obedientia
inferiorum virium ad rationem, et huiusmodi.
|
|