viri sancti enuntiat aliquando vera, quam VII circumspectores
sedentes in excelsum ad speculandum. Item Prover. XVII: Qui
altam facit domum suam, querit ruinam. Item exemplum illius
qui divinavit de turre cadenda et de filio grille et de tribus cucurbitis
et de mure in cucurbita. Et omnia casu dicebat et fortuitu,
et ex hoc appellatus fuit divinus.
Fuit et frater Girardus de Mutina ex Ordine fratrum Minorum
tempore devotionis predicte, qui fuit mirabilium patrator operum
et multa bona fecit, ut vidi oculis meis. Hic, cum adhuc secularis
existeret, dicebatur Girardus Maletta. Ex potentibus et divitibus
parentibus natus est, scilicet de Buccabadhatis. Hic fuit de primitivis
fratribus unus, scilicet Ordinis fratrum Minorum, non
tamen de XII. Amicus et intimus fuit beati Francisci et aliquando
socius. Curialis homo fuit valde, liberalis et largus, religiosus
et honestus et valde morigeratus, temperatus in verbis et in omnibus
operibus suis. Parve litterature fuit, magnus concionator,
optimus et gratiosus predicator. Totum mundum circuire volebat.
Hic pro me rogavit fratrem Helyam generalem ministrum Ordinis
fratrum Minorum ut ad Ordinem me reciperet, et exaudivit eum
apud Parmam anno Domini MCCXXXVIII. Huius sotius aliquando
in itinere fui.
Quod Parmenses tempore devotionis fecerunt fratrem Ghirardum de Mutina
suum potestatem, dando ei plenum dominium Parme.
Huic, tempore illius devotionis predicte, Parmenses totaliter
dominium Parme dederunt, ut eorum esset potestas et concordaret
eos qui guerras habebant ad pacem. Et sic fecit, quia multos
discordes ad pacem reduxit. Verumtamen in quadam compositione
cuiusdam pacis calumniam incurrit et perturbavit dominum
Bernardum Rolandi Rubei, cognatum pape domini Innocentii
quarti, pro eo quod non bene satisfecit quibusdam amicis suis.
Erat enim frater Gerardus imperialis multum. Et nichilominus
in pace et in equitate ambulavit cum Deo et multos avertit ab iniquitate,
ut dicit Malachias II.
|
|