Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 62


omnium opinio tanti sceleris culpam in Darium hostiarium
refundebat. alii vero, qui secreta palatii fatebantur se plenius
agnoscere, negabant eius efficacie fuisse vulnus acceptum ut
mortem inferre sufficeret, ipsique regi putabant eius atrocitatem
criminis imputandam. cum enim, ut aiebant, liberato patri puer
applaudens accurreret, pater indignatus quod illum quasi sibi prelatum
hostes sui regem appellaverant, repulit eum a se et calce
percussum, quanto potuit impetu proturbavit. unde vix ille
digressus, ad reginam que passus fuerat pertulit, nec multum
postea supervixit. rex itaque tam acceptis incommodis, quam rei
pudore vehementissime perturbatus, abiecta veste regia, sueque
dignitatis immemor, humi sedebat flens inconsolabiliter, et in
stuporem ex dolore conversus, eatenus malis que sibi acciderant
memoriam hebetemque merore mentem infixerat, ut neque sui
curam gereret, neque quid sibi capiendum esset consilii, cum eius
hostes undique secus imminerent, ad animum revocaret. apertis
etiam et inobservatis palacii foribus, omnes ad se venientes benigne
ac familiariter admictebat, suum illis dolorem et luctus
causam insinuans, ut a multis etiam qui prius eum oderant lacrimas
extorqueret.
XVIIII. Allocutio regis ad populum.
Tandem vero, monitus et rogatus ab episcopis aliisque qui
ad consolandum eum venerant, des[cendit in aulam que pa]latio
coniuncta erat, [iussitque populum convocari, eo quod amplitudo
loci capiende multitudini vulgi sufficeret. ac primum fidem illorum

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio