Salimbene de Adam: Cronica

Pag 300


Secundo, Hunni, quorum rex fuit Attila, flagellum Dei, qui
XI anno pontificatus Leonis pape primi venit et destruxit Aquilegiam
primam civitatem Ytalie. Et fere totam Ytaliam destruxisset,
etiam Romam, nisi papa Leo ad eum accessisset. Et
cuncta Deo opitulante que voluit obtinuit. Et sic Attila a sua
sevitia repressus, relicta Ytalia, Pannonias repetiit.
Hic est Leo, qui, secundum abbatem Ioachym, concordiam
habet cum losaphath rege Iuda. Vide in libro Figurarum Ioachym
et in libro Concordie, quomodo sibi conrespondent. Nam
de Leone dictum est hic. De Iosaphath vero habetur II Paralipo.
XX, ubi dicitur quod timore perterritus totum se contulit ad rogandum
Dominum et predicavit ieiunium universo Iuda
, et fugavit
omnem multitudinem filiorum Moab et Amon et montis Seyr;
unde dicitur infra: Cumque cepissent laudes canere, vertit Dominus
insidias eorum in semet ipsos, filiorum scilicet Amon et
Moab et montis Seyr, qui egressi fuerant ad pugnandum contra
Iudam, et percussi sunt
.
Tertio, Gothi invaserunt Ytaliam et destruxerunt. De quibus
beatus Gregorius in Dialogo narrat; et habuerunt plures in Ytalia
reges, ex quibus maximus fuit Theodoricus apud Ravennam, usque
adeo ut etiam ad ipsum de Roma Ravennam venirent pro consilio
et adiutorio habendo, quando in electione Romani pontificis
oriebatur discordia. Hic fecit fieri ecclesiam Gothorum in Ravenna;
et turris palatii eius in Ravenna usque hodie durat. Item fecit
fieri ecclesiam Sancti Martini in Celo Aureo, que nunc appellatur
Sanctus Apollinaris Novus, pro eo quod corpus eius de civitate
Classis fuit in ea translatum et creditur ibi esse. Item fecit fieri

Torna all'inizio