Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 124


Causidicus raro pavidus placitum superavit,
Et timidus miles vincere raro solet,
Non navem dubiam timidus bene nauta gubernat,
Non pavidus Veneri gratus amator erit.
Per mare si Iason discurrere pertimuisset,
Quam retinet famam non habuisset adhuc;
Hectora si contra clarum metuisset Achilles
Currere, non tantum laudis inesset ei;
Si quondam tormenta pati sancti metuissent,
Non modo gauderent in regione poli.
Esse scio scriptum: virtus perfecta timorem
Pellit, et audaces adiuvat ipse deus.
Sis audax igitur, vanum depone timorem,
Ut non suspendas pectora nostra diu".
"Obvia si soli fertur quandoque lucerna,
Lumine privatur protinus illa suo:
In me si qua fuit mentis discretio, fugit,
Eloquii tanto victa nitore tui.
Credula semper eram quod sit bona causa timere:
Raro scolaris erit absque timore bonus;

Torna all'inizio