Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 274


et ad stabilitatem. Partes autem temperantiae
(ut dicebatur in primo libro) sunt quatuor. videlicet,
castitias pudicitia sive honestas, abstinentia, et sobrietas.
Tunc ergo mulieres sunt temperatae, quando sunt castae,
honestae, abstinentes, et sobriae. Decet enim coniuges
esse castas non solum propter fidem servandam suis viris,
sed etiam propter procreandam prolem. Nam si coniux
castitatem non servat, de facili filius proprius ipsius viri
non succedit in haereditatem patris. Decet ergo coniuges
omnium civium esse castas: et tanto magis hoc decet coniuges
Regum et principum, quanto ex earum illegitima
prole potest maior lis et discordia, vel dissensio oriri. Secundo
decet eas esse pudicas et honestas. Nam non sufficit
coniuges esse castas, et cavere sibi ad operibus illicitis:
sed oportet eas esse pudicas et honestas, ut sibi caveant
a signis et a verbis, quae videntur inhonestatem protendere:
non enim sufficit ut alius filius nonn succedat in haereditatem,
sed requiritur ut patet sit certus de sua prole.
Cum ergo signa inhonesta, et impudica quandam suspitionem
adgenerent de incontinentia coniugis; ut pater sit
certus de sua prole, expedit coniuges pudicas esse. Tertio
oportet eas esse abstinentes, ut caveant sibi a superfluitate
cibi. Nam cibi superfluitas ad incontinentiam inclinat.
Quarto decet eas esse sobrias, ut caveant sibi a superfluitates
potus. Nam tam immoderantia cibi quam potus venerea
provocat. Unde et antiquitatus apud Romanas mulieres
(ut recitat Velerius Maximus libro II. capitulo de
Institutis antiquis) quodammodo nefas erat bibere vinum.
Unde ait, Vini usus olim Romanis foeminis ignotus
fuit, ne in aliquod dedecus prolaberentur: quia proximus
a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem
esse consuevit. Sic igitur regendae sunt foeminae,
ut sint castae, honestae, abstinentes, et sobriae. Modus autem;
quo inducendae sunt ad haec omnia, diversificatur secundum
diversitatem nobilitatis divitiarum ipsorum virorum.

Torna all'inizio