habere illos emendandi se, flere, quia peccaverunt,  
aemulationem habere pro Apostolo, quoniam  
addiscentes charitatem ejus erga se, coeperunt illum  
defendere contra adversarios. 
9. LANFR.  Aemulationem , id est, qualiter alter  
aemulatur desiderium alterius, ut me videatis. 
10.  Epistola illa . Ordo: Illa vos contristavit, etsi  
ad horam. 
11.  Contristati enim . Demonstratio de qua poenitentia 
dicat; est enim et mala poenitentia. 
12.  Detrimentum . Detrimentum auditor ex praedicatione 
doctoris patitur, quando praeceptis ejus inobediens  
existit, et priori peccato peccatum inobedientiae  
addit. 
13. AMBROS.  Detrimentum , id est, ut omnia nostra  
effectum habeant in vobis, etiam quod contristavimus  
vos. 
14. LANFR.  Quae enim secundum . Alia ratio quod  
secundum Deum contristati sunt. 
15.  Saeculi autem tristitia . Saeculi autem tristitia  
est dolere, quod sua tribuat, aliena non rapiat, et  
caetera in hunc modum. 
16.  Ecce enim . Alia ratio ejusdem rei. 
17. AMBROS.  Quantam in vobis . Solliciti enim sunt,  
ne denuo peccent, et defendunt se ab infestatione  
daemonum; indignantur in se, vel in alios peccantes  
timent, quia peccaverunt, desiderant se reformare,  
et incipiunt pati zelum bonorum operum perficiendorum;  
et quod deliquerunt, vindicant in seipsos.
  |  
  |