sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habent quod praeteritum
est? Sic quippe semper es ultra illa, cum semper ibi sis praesens, seu
cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.
Capitulum XXI.
An hoc sit " saeculum saeculi " sive " saecula saeculorum ".
An ergo hoc est " saeculum saeculi " sive " saecula saeculorum "? Sicut
enim saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas
continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est propter
indivisibilem unitatem, saecula vero propter interminabilem immensitatem.
Et quamvis ita sis magnus, domine, ut omnia sint te plena et sint in te:
sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium nec dimidium nec ulla
pars sit in te.
Capitulum XXII.
Quod solus sit, quod est et qui est.
Tu solus ergo, domine, es quod es, et tu es qui es. Nam quod
aliud est in toto et aliud in partibus, et in quo aliquid est mutabile, non
omnino est quod est. Et quod incepit a non esse et potest cogitari non
esse, et nisi per aliud subsistat redit in non esse; et quod habet fuisse
quod iam non est, et futurum esse quod nondum est: id non est proprie
et absolute. Tu vero es quod es, quia quidquid aliquando aut aliquo
modo es, hoc totus et semper es.
Et tu es qui proprie et simpliciter es, quia nec habes fuisse aut
futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non
esse. Et vita es et lux et sapientia et beatitudo et aeternitas et multa
|
|