Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 28


vero tenere me excusavit, licet, illum Rolandum esse mentitum, aprobatissime novit. At ego
longe magis solicitus, altera die veni in locum, qui dicitur Brorium archiepiscopi; ibique
cum tenerem crucem et pignus in manibus meis et pro justitia michi conservanda quererem
audientiam ab ipso Yordano et cuncto populo ibi timore ruine maceriarum congregato, ut
missam et predicationem audiret, idem Yordanus in me abusive clamavit: "Landulphe, homo
diaboli, tace". Sed et cum vidisset, populum et gentem fere totam intendere ad vocem
meam, prosiluit de cathedra cum furore, dicens: "Si illum audieritis, me non audietis". Tunc
furentis turba populi, oblita sui jurati juris, vociferavit michi: "Tolle et hinc, tolle". Ab
eis itaque recessi. Sed hii, qui ibi et alibi pacem et remissionem peccatorum tam in isto
pontifice, quam a sufraganeis ejus et consulibus eius susceperunt, non diu misericordes aut
pacifici habiti sunt.
45. Paschalis papa, ad quem religio et remissio peccatorum tunc spectabat, coloquium
et tempus terre motus non ultra decem menses et dimidium vixit. In tempore cujus mortis
imperator, audita legatione Romanorum, a Taurinensium partibus Romam adire festinavit.
Ex qua urbe simul cum Romanis 4 nonas martii misit Gagetas legatos, legando Johanni Gagetano,
ellecto in papam, cardinalibus quoque et episcopis, qui cum ipso erant Gayetis, uti
Romam redirent, et in ecclesia beati Petri hoc, quod faciendum erat de papa substituendo,
una cum ipsis juste et catholice facerent. Sed 7 idus ejusdem martii in ecclesia beati Petri,
presente imperatore Henrico, et populo Romano cleroque astante in aliquo, illud responsum,
quod legati imperatoris [et] Romanorum vel cum eligentibus a prenominato ellecto audierunt
et susceperunt, quodam modo relatum est, videlicet; quod in proximo septembri ipse cum
cardinalibus et episcopis provinciarum Mediolani vel Cremone esset, et tunc Romani et imperator,
quid agendum sit de se in papam ellectum, vel allium substituendum, per doctrinam
cardinalium et episcoporum sufficienter cognoscerent. Romani vero non illelligentes, hanc
responsionem fore suffitientem et legibus et canonibus atque suis petitionibus convenientem,
comoti clamaverunt: "Numquid honorem Rome volunt illi transferre Cremone? Absit. Sed
ut ubique valeamus astutias eorum opprimere, qui a nobis exierunt et Cajetas fugierunt, secundum
auctoritatem legum et canonum eligamus nobis papam prudentem et bonum". Iuxta
istam vel consimilem formam verborum Romanorum magister Guarnerius de Bononia et
plures legis periti populum Romanum ad eligendum papam convenit; et quidam expeditus
lector in pulpito Sancti Petri per prolixam lectionem decreta pontificum de substituendo
pape explicavit. Quibus perlectis et explicatis, tantus populus elegit in papam quendam
episcopum Yspanie, qui ibi aderat cum imperatore. Quem ellectum imperator duxit in pulpitum,
ubi ipse ellectus interrogantibus de nomine suo dixit: "Meum nomen est Burdinus;
sed quando papa Urbanus ordinavit me episcopum, nominavit me Mauritium". Tunc quidam
de indutis habitu ecclesiastico de pulpito ad populum tertio clamavit: "Vultis dominum

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio