Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 52


Incipit liber I.
I. De sacramento huius nominis pax.
De bono pacis integram volentibus habere notitiam ordinarium est, ut
primo de rei nomine, postea de re nominis doctrina proponatur. Nomen
ergo huius boni pax dicitur, quod utique vocabulum eterne trinitatis
egregium exprimit sacramentum. Hoc enim nomen declinatur quidem, sed
in pluralitatem non deflectitur, discretam illam in deo subimaginans
unitatem, in qua scilicet et discretio personarum est et unius eiusdemque
nature simplicitas conservatur. Sicut igitur hoc nomen in tribus permanet
litteris et alia littera est P, alia A, alia X, que sunt una dictio non resoluta
in pluralem numerum (non enim paces dicimus), sic et deitas in tribus
personis consistit, ut sit alia persona pater, alia filius, alia spiritus sanctus.
Qui tres non plures essentie vel dii, sed una essentia, unus deus sunt.
P, que prima littera est, patrem innuit, A, que media, filium, X, que
in ultimis ponitur, spiritum sanctum quam proprie representat. Porro
duplici ratione P patris personam insinuat. Prima ea est, quod hoc
nomen, scilicet pater, ab ea littera incipit. Secunda, quia cum due littere
sint, que labia compressa discopulant, videlicet P et B; dum impressius
ad formandum P quam B labia ipsa stringuntur, expressiori sono se ad
effusionem eiusdem vocis aperiunt. Sicut ergo in ista littera magis
panduntur labia, ut vox ipsa formata proferatur, sic omnia, que prius in
abditis divine dispositionis quasi sonus vocis corde conceptus latuerant,
formari et velut aperiri per creationis opificium inchoarunt. Cuius
creationis auctoritatem scriptura patri potius consuevit ascribere, cum ab
ipso omnia facta commemorat. Unde apostolus ad Corinthios ait:
Unus deus pater; ex quo omnia.
Item A similiter ex duplici causa filium credatur ostendere. Primo,
quia vocalis est, id est per se sonans; et filius incarnatus per se visus

Torna all'inizio