in campo, pulchros, fortes et pingues, dixit archiepiscopus Primati:
«Si in isto regressu, antequam boves perveniant ad nos,
poteris facere versus de materia donationis boum, donabo eos
tibi». Et ait Primás: «Firmum erit quod dixisti?». Respondit:
«Firmum certe». Et statim protulit:
Indigeo bobus ad rura colenda duobus.
Pontificis munus veniat bos unus et unus.
Alia vice, cum esset in curia, volens exenium mittere cuidam
cardinali, fecit fieri XII albissimos panes, grandes et pulchros,
ex quibus fornaria unum furata fuit. Undecim vero remanentes
nichilominus misit cum cedula ita dicendo:
Ne spernas munus, si desit apostolus unus.
Ut verbis ludam: rapuit fornaria Iudam.
Alia vice, cum quidam archiepiscopus misisset ei exenium, at
piscibus sine vino, dixit:
Mittitur in disco michi piscis ab archiepiscop[o].
Non inclino, quia missio fit sine vino.
Item:
His vaccis parcam, que sacri federis arcam
olim duxerunt, sed aquis comedi meruerunt.
Alia vice datum fuit sibi vinum nimis limphatum. Et cepit
dicere:
In cratere meo Tetis est sociata Lieo,
est dea iuncta deo, sed dea maior eo.
Nil valet hic vel ea, nisi quando sunt pharisea;
amodo propterea sit deus absque dea!
|
|