Salimbene de Adam: Cronica

Pag 578


honestatis, et causa honoris sui. Super omnes enim homines de
mundo diligebat honores, ut iudicavi de eo, et super omnes homines
de mundo scivit dominari et baroniçare, ut audivi ab aliis
et ut etiam michi similiter visum fuit. Fuimus ergo decem fratres
qui associavimus ipsum. Et postquam fuimus calefacti
(erat enim dies Sabbati mensis Ianuarii in festo sancti Tymothei
in mane), paravit se vestimentis sacerdotalibus, ut decenter
et honeste monasterium ingrederetur. Cumque camisiam indueret
et nimis stricta esset in manicis, turbabatur. Cui dixit Faventinus
episcopus: «Michi stricta non est, quia bene induo eam».
Cui archiepiscopus dixit: «Quomodo? Est tua ista camisia?».
«Mea est», dixit episcopus. «Et mea ubi est?», dixit archiepiscopus.
Et inventum est quod unus de famulis portaverat eam
Ravennam. Et ait archiepiscopus: «In veritate multum miror
de patientia mea; tamen sibi penitentiam dabo, quia hic dare non
possum, eo quod absens sit. Quod enim difertur, non aufertur».
Et dixi archiepiscopo: «Patientiam habetote, pater, quia patientia
opus perfectum habet, et Sapiens in Proverbiis dicit, XXV:
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
Ira enim viri iustitiam Dei non operatur, dicit beatus Iacobus.
Ideo dicit Ecclesiasticus III: Fili, in mansuetudine opera tua
perfice, et super hominum gloriam diligeris». Tunc archiepiscopus
dixit: «Et Sapiens in Proverbiis dicit, XIII: Qui parcit virge,
odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. Ideo,
sicut Dominus dicit in Iob XLI, non parcam ei verbis potentibus
et ad deprecandum compositis. Item Ecclesiasticus dicit, XXX:
Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo
suo et non palpet proximorum hostia». Videns ego quod
archiepiscopus penitus disponebat punire peccantem, dixi: «Dimittamus,
pater, ista verba et de alia materia dicamus. Celebrabitis
vos»? Et dixit: «Non. Volo quod tu cantes missam».
Et dixi sibi: «Obediam vobis et missam cantabo». Tunc dixit
archiepiscopus: «Vultis quod prophetem vobis de papa futuro?»
(vacabat enim papatus post mortem pape Urbani quarti,
qui fuit Trecensis). Et diximus: «Sic, pater. Dicatis nobis quisnam
futurus sit papa». Et dixit: «Papa Gregorius nonus multum dilexit

Torna all'inizio