Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 36


victoria non reportassetis triumphum. Iniuste enim Laumedontis
regis iniurie iustam nobis parauere causam intrandi terminos
terre sue. Sed ex quo placuit diis nos in hanc descendisse terram in
excidium dicti regis , expedit nobis circa tria principaliter apponere
nostras curas. Primum est ut in defensionem nostrarum personarum
ab hostibus nostris simus omnimode curiosi vt saluationem
ex eis omnimodam consequamur. Secundum est quod in offensionem
ipsorum hostium nostrorum t destructionem eorundem
uiriliter insurgamus. Tercium est ut uiribus totis nitamur de
hostibus nostris ad uictoriam peruenire. Ex qua illa duo extrema
felicia procedent pro nobis, diis fauentibus, manifeste satisfacionis,
uidelicet, plenitudinem nos consequi de comissis et innumerabilium
diuitiarum utilitates, que, deuictis ipsis hostibus, nos expectant.
Notum est enim omnibus vrbem Troye innumerabilibus habundare
diuitiis, quam si nobis per uictorie palmam poterimus, fortuna fauente,
subicere, capaces non reputo naues nostras ad tantam copiam
et onus earum. Superest ergo ut de cetero singula metiamur per
que possimus ad obtinenda uota nostra celeriter et salubriter peruenire
(quod dii pii fauorabiliter annuant et iuuando concedant!) "
Postquam igitur rex Pelleus uerbis suis finem fecit, primus inter
alios dicendi uices anticipans aliorum Hercules sic ad regis dicta
respondit: "Laudande rex, laudanda sunt dicta que per uos in
nostra communi audiencia sunt prolata. Et si laudabile est circa
presens negocium nostrum laudabilia aduenire consilia, laudabilius
tamen est adinuenta effectui cum instancia delegare. Saluo
igitur consilio saniori pro salute nostra et nostrorum hostium obtinenda
uictoria, michi uidetur acceptum ut incontinenti, antequam
dies ueniat, qui sua luce nostrum aduentum accuset, de omnibus
nostris et tota gente nostra fiat istribucio in duas partes equales.
In una igitur parte de partibus ipsis sit rex Thelamon cum tota gente
sua, item et uos ipse, domine rex, cum tota uestra, item Iason et
ego cum nostris complicibus nobis iunctis ut statim nos sub noctis
silentio conferamus circa urbis Troye uicina, latibula, uiridaria, et
uineas adiacentes. Ibique nobis furtiue latentibus expectabimus
diei lucem, quo, ad regem Laumedontem de adventu nostro delata

Torna all'inizio