Hoc anno Robbertus dux dedit filiam suam nurum ad imperatorem Constantinopolitanum 
His etiam diebus cum exercitu dux proficiscens obsedit Salemum, ciuitatem medicine utique  
artis diu famosam atque precipuam. Gisolfus autem frater uxoris eiusdem ducis tunc 
in eadem ciuitate morabatur. Hanc incessanter terra marique expugnauit, nec destitit donec  
post VIJ menses obsidionis sue cepit illam mense Decembris anno dominice incarnationis  
MLXXVJ, indictione XV; cepitque Gisulfum principem qui fame coactus se eidem 
duci tradidit, atque Turrim maiorem in qua se tutabatur. In eadem uero ciuitate ipse dux 
construxit ecclesiam in honore beati Mathei apostoli et euangeliste. In Panormo quoque 
fecit ecclesiam in honore Dei genitricis semperque uirginis Marie, anno primo postquam 
cepit Salernum. Robbertus dux obsedit Beneuentum, acriter eam expugnans. Et nisi 
Romanus pontifex, cuius precepto parebat, hoc idem duci prohibuisset, nequaquam ab incepto 
  |  
  |