: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 276


laboribus et rerum sumptibus hactenus non peperci, nolens emulis dare
materiam obloquendi, eligerem potius dies meos, honore concomitante
diminui, quam sub pressura dedecoris prolongari. Parcat igitur mihi,
queso, vestre propitiatio sanctitatis, si propter prescriptas causas, quas ad
conspectum vestrum admittendas opinor, ad presentiam vestram personaliter
venire non possum et votivum subsidium, iuxta commune desiderium,
non transmitto. Attendat etiam dominatio vestra, si data mihi plenaria
fortitudine et incolumitate persone tutum esset, vel utile in tot concursibus
hostium, tantorum discriminum dimittere terram meam, ut dum
crederem aliis victoriose conquirere fortunarum mearum spolia hostibus
laxarentur in predam. Verumtamen, super hiis omnibus N. socium meum
ad pedes sanctitatis vestre premiserim, si placet, super hiis taliter providere
dignemini, quod ad vestra servitia sub quibus vivere et mori desidero,
vestre provisionis lenitas tenacius me astringat.


Expeditum siquidem calamum quassatum — eruginis nos non […]


Post patris verbera, ubera matris – permittatis abire.

Torna all'inizio