Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber VII

Pag 209


sceviat et medica possit mitescere cura.
Hos tandem ingentes animi miserata dolores
totque graves luctus positasque in pectore flammas
mitigat atque inter iunxit connubia Iuno
dardanium Eneam et dominam Cartaginis ipsam,
vota deum contra; gaudet pulcerrima Dido
coniugio, et leti collaudant numina Troes
hocque vocant sanctum, caelesti a sidere natum
augurium, dant thura deis, dant vota precesque
ad templum pariterque aris sua munera ponunt.
Omnia leta patent, Tirii et troiana iuventus
miscentur crebrisque parant convivia mensis.
Heu, quam leta brevi spatio res clauditur et quam
fata deum properant sortes mutare secundas!
Nulla diu felix mansit Fortuna, dieque
interitura brevi variat pulcerrima vultus
et ludos modo mesta suos, dat que optima tollit
uno dona die. Nam postquam maximus haeros
accepit somnis fraudes ne ferret Yulo,
Italiam subito sociis et classe parata
ventorum auxilio temptata per aequora poscit,
hospite cum terra misera Didone relicta.
Ut regina ducem summis a menibus ipsum
dardaniamque videt portu discedere classem:
« Proh deus! Haec », inquit, « meritis sunt praemia nostris?



195




200




205




210




215

Torna all'inizio