tamen future digneque conversionis proposito. O infelicia
tempora, in quibus nostris exigentibus culpis contra se ipsam
pugnare sancta videtur ecclesia, quam veritas sic ipsam laudando
commendat: Una est columba mea , amica mea . Que si
una est et amica, quomodo scindi ac sibimet debeat inimicari,
non invenio. Ihesus Christus duo sunt unius persone vocabula,
unde liquido comprobatur reges ac sacerdotes christos scilicet
Christi uniri uno debere consensu. Quid ergo? Numquid
errat uterque? Absit! Romana certe numquam errasse
perhibetur ecclesia, ex quo divina voce dictum est Petro:
Symon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. A Romana
ergo ecclesia quicumque dissentit, non est revera catholicus , quemadmodum
beatus ait Ambrosius. Nonne ipsi hec ista legerunt
episcopi? Et si legerunt, cur contra Romanum presulem
adunati Placentie de ore proprio coniuraverunt? Cur
postea Papie convenientes iniustum anathema, immo invalidum
|
|