Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 110


uirginalis uteri origine deus et conceptus et natus et ideo non uerus
sed adoptiuus credi filius a te perfidius deleratur? Beatus namque
Augustinus ueridicus adserit praedicator: 'Ex quo esse coepit',
haud dubio in utero uirginis, 'filius dei unicus esse coepit'. 'Esse
coepit' quod dicitur, non secundum id quod deus est intellegi
datur, sed per id quod homo fieri temporaliter uoluit. Et ille qui
esse coepit homo, qui semper erat deus, unicus ab Augustino, non
adoptiuus dei filius praedicatur. Vnicus namque uel unigenitus,
proprietatis non adoptionis censeri uocabulum demonstratur. Idem
in eadem praefata epistola 'Quibus', inquid, 'uerbis explicabitur
carnis illius excellentia singularis, cuius diuina est ex ipsa sui
conceptione persona. Quia sic uerbum caro factum est, ut una
persona esset cum carne sua unigenitus ac sempiternus deus, ipsa
suae carnis conceptione conceptus'. Et paulo post: 'Deus unigenitus
qui dum conciperetur ueritatem carnis concepit ex uirgine: ista
causa est qua deus factus est filius uirginis Mariae, et Maria uirgo
mater facta est unigeniti dei'. Tu dicis filium hominis, hoc est
filium uirginis, nuncupatiuum deum et adoptatiuum filium,
Augustinus uero deum unigenitum appellat. Idem ibi 'Patrem',
ait, 'solum esse qui dixit: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi
conplacui, filium solum esse superquem illa uox solius patris
sonuit, quando in Iordane secundum carnem baptizatus est unigenitus
deus'. Ecce Augustinus illum qui in Iordane secundum
carnem baptizatus est, superquem paterna intonuit uox et spiritus
sanctus in specie columbae discendit, unigenitum deum confitetur.
Tu adfirmas Augustinum dixisse adoptiuum filium in Iordanne
baptizatum, superquem paterna 'filius' insonuit uox. Hinc rursus
in libello fidei suae, qui inscribitur 'Contra omnes hereses': 'Pater
est', inquit, 'cuius uox haec est audita de caelis: Hic est filius meus,
in quo bene conplacui, hunc audite. Filius est qui ait: Ego a deo
exiui et a deo ueni. Paraclytus est ipse, de quo filius ait: Nisi ego
abiero, paraclytus non ueniet'. Quis autem ille sit Augustinus, qui
super adoptiuum dicat paternam intonasse uocem, nescio, sed et
illum te cum scire Augustinum dedignor. Hunc autem Augustinum

Torna all'inizio