Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 583


Galilee, Iosippum, Ferroram, et filiam Salomam. Itaque reversi sunt Antonius et Octavianus, mortem
Cesaris vindicante occiderunt Ciceronem oratorem et multos nobiles, et post hec Brutum et Cassium.
dimicantes optinuerunt, diviseruntque inter se rempublicam; Octavianus Yspaniam, Galliam et Ytaliam, Antonius
Asiam, Pontum, Syriam et Orientem; qui
de Fasello et Herode procuratoribus tetrarchas
effecit. Sed rex Parthorum Ierusalem obsedit
et Antigonum [in] regnum restituit, tradens
ei Yrcanum et Fasellum. Herodes autem
fugiens venit Romam et coronatus est in
regem super Iudeam. Rediens Herodes cum
Romanis cepit Ierusalem, et Antonius occidit
Antigonum et confirmavit Herodi regnum.
Ad hec Antonius repudiata sorore Cesaris
Octaviani —; contra quem Antonius eius
cognatus, cuius baiulus post mortem Cesaris
remanserat, nitebatur multo certamine ei
auferee imperium, et duxit in uxorem Cleopatram
reginam Egypti, potentissimam in
auro et argento et lapidibus preciosis et populo.
Cumque Antonius et Cleopatra cum
magno apparatu navium et populi contra
Romam venire cepissent, hoc Rome auditum
est. Octavianus vero cum ingenti apparatu
obviam ivit et aggressus est eos ad Epyrum,
et sic orta est pugna. In qua pugna navis
regine, que tota erat deaurata, cepit declinare.
Quod Antonius videns declinavit; quem
insecutus est usque Alexandriam; qui irruit
in ferrum et se ipsum occidit. Cleopatra
autem videns conservatam se pro triumpho,
ornata auro et lapidibus preciosis voluit sua
pulchritudine Octavianum decipere, sicut ceteros
ad libidinem specie provocare, sed non
est flexus, immo eam custodiri precepit.
Videns igitur se despectam, intravit ita
ornata manseolum viri sui et posuit ad
mamillas duas ptisinas, quod est genus serpentis.
Octavianus autem tulit inde infinitam
peccuniam ex illa victoria et triumphavit
Alexandriam et Egyptum et totam
regionem orientis, et ita victoriosus reversus
est Romam. Et susceperunt eum senatores et

Liber de temp. Add. </H4>
Ista hystoria tractat de victoriis
Octaviani imperatoris et aliorum imperatorum
et debet esse in principio
libri, ubi tractat de hystoria Octaviani,
et ubi invenies istud signum
crucis:
Interfecto Iulio Cesare a senatu, Octavianus
eius nepos sumpsit imperium. Contra quem
Antonius eius cognatus, cuius baiulus post
mortem Cesaris remanserat, nitebatur multo
certamine ei auferre imperium, et repudiata
Ottaviani sorore duxit in uxorem Cleopatram
reginam Egypti, potentissimam in auro et
argento et lapidibus preciosis et populo. Cumque
Antonius et Cleopatra cum magno apparatu
navium et populi contra Romam venire
cepissent, hoc Rome auditum est. Ottavianus
vero cum ingenti apparatu obviam ivit et
aggressus est eos ad Epirum, et sic orta est
pugna. In qua pugna navis regine, que
tota erat desurata, cepit declinare; quod
Antonius videns declinavit; quem insecutus
est usque Alexandriam; qui irruit in ferrum
et mortuas est. Cleepatra autem videns conserratam
se pro triumpho, ornata auro et
lapidibus preciosis voluit sua pulcritudine
Octavianum decipere nec potuit. Videns
igitur se despectam, intravit ita ornata
mauseolum viri sui et posuit ad mamillas
suas duas ptisinas, quod est genus serpentis;
et ita suaviter suxerunt, quod obdormivit et
mortua est. Ottavianus autem tulit inde
infinitam peccuniam ex illa victoria et triumphavit
Alexandriam et Egyptum et totam
regionem orientis, et ita victoriosus reversus
est Romam. Et susceperunt eam senatores


Torna all'inizio