rerum secundum quod in arte divina existunt, primordiales esse dicuntur, eo
quod ipsae sunt prima principia simpliciter rerum producendarum: potentia
autem quae rebus indita est ad suscipiendum illud in se quod voluntas Dei
disponit, rationes obedientiales a quibusdam dicuntur, secundum quas inest
materiae ut fieri possit ex ea quod Deus vult. Ipsae autem virtutes in materia
positae, per quas naturales effectus consequuntur, rationes seminales dicuntur.
Sed quid sint secundum rem seminales rationes, a diversis diversimode
assignatur.
Quidam enim dicunt, quod forma speciei non recipitur in materia nisi mediante
forma generis; adeo quod est alia forma numero per quam ignis est ignis, et
per quam ignis est corpus. Illa ergo forma generalis incompleta ratio seminalis
dicitur: quia propter talem formam inest materiae quaedam inclinatio ad recipiendum
formas specificas. Hoc autem non videtur esse verum: quia omnis
forma quae advenit post aliquod esse substantiale, est forma accidentalis. Si
enim post esse in genere substantiae constitutum advenit, ergo ea recedente,
adhuc remanet individuum in genere substantiae; quod est contra rationem formae
substantialis, sicut dicitur in 2 de Anima. Et praeterea, cum omnis
forma det aliquod esse, et impossibile sit unam rem habere duplex esse substantiale,
oportet, si prima forma substantialis adveniens materiae det sibi esse substantiale,
quod secunda superveniens det esse accidentale: et ideo non est alia
forma qua ignis est ignis, et qua est corpus, ut Avicenna vult. Et si
Commentator dicat in 2 Metaph. genus non esse materiam sed formam
mediam inter materiam et ultimam formam: hoc non dicitur ad significandum
ordinem formarum secundum rem sed secundum rationem: quia genus quamvis
significet totum, ut Avicenna dicit, significat tamen ut indistinctum, et ita propinque
se habet ad rationem materiae. Et praeterea sequeretur quod res signata
per genus esset pars speciei constitutae per formam superadditam, et ita de
specie praedicari non posset. Nec etiam hoc convenit secundum intentionem
Augustini: quia ex virtute formae generalis non necessario sequitur forma specialis:
unde non est talis virtus secundum quam necesse sit fieri, sed secundum
quam fieri potest.
Ideo alii dicunt, quod cum omnes formae, secundum Philosophum,
de potentia materiae educantur, oportet ipsas formas praeexistere in
materia incomplete, secundum quamdam quasi inchoationem; et quia non sunt
in esse suo perfectae, non habent perfectam virtutem agendi, sed incompletam;
et ideo non possunt per se exire in actus, nisi sit agens exterius quod excitet formam
incompletam ad agendum, ut sic cooperetur agenti exteriori; aliter enim
non esset generatio mutatio naturalis, sed violenta: quia, ut in 3 Ethic.
|
|