Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 83


contra naturam producitur, ut vivo nocendo quidem, sed me manet
exitus idem, in neutro corripitur, ut esset par aetas et idem si robur
in annis. Unde igitur scire poterimus, utrum vera sint haec? Facile uti
que, si respiciamus ad compositionem eiusdem pronominis. Idem namque
cum est masculinum, componitur ex is et demum, et liquet omnibus
is sillabam per se positam correptam esse. Cum autem fuerit neutrum,
ex id et demum componitur, ex quo apparet in neutro naturali
ter corripi, in masculino autem contra naturam produci.
Quaestio. Ut quid ergo producitur? Solutio. Ut discretio videlicet
fiat inter masculinum et neutrum.
Quaestio. Si igitur idem ex is et demum in masculino manet compositum,
cur non ita <pro>fertur, ut dicatur isdem? Solutio. Euphoniae
quidem causa aufertur inde s, quia melius sonat idem quam isdem,
vel quia d littera in nominativo casu in media parte non potest poni,
nisi inter duas vocales, et ob hanc causam proicitur inde s.
Sunt item alia composita, ut egomet. Compositum est ab ego et
met, quae est adiectio sillabica. Declinatur igitur ex parte nominativi
et met indeclinabiliter manet per omnes casus. Similiter in plurali nosmet.
Nostrum vel nostri genitivus pluralis non recipit met syllabam,
ne putetur esse possessivum. Tu quoque met in nominativo non recipit,
ne putetur esse verbum.
Quaestio la<u>dabilis. Quaeritur, cur Donatus haec pronomina appellet,
cum nulla pars recte valeat composita dici, nisi ea, quae denuo
redintegrari potest. Non enim maiorem habent sensum, nisi tantum
quantum simplicia, maxime cum ceteri doctores non compositionem
illam vocent, sed potius syllabicam adiectionem esse dicant, quae ob
decorem artis metricae ab antiquis poetis sunt inventae. Sciendum igitur
est, quoniam Donatus haec pronomina ideo composita esse dicit,
quia similitudinem aliarum partium exprimunt et quodammodo videntur
uberiorem et pulcriorem sonum habere quam simplicia.

Torna all'inizio