nichilominus acquirenda. Avaricia quippe quasi biceps est coluber, utroque
consuevit ore mordere, utroque pestiferum virus influere, dum aut
aliena res quaeritur, aut habita delectabiliter possidetur. De illo sane, qui
utroque huius serpentis ore deglutitur, scriptum est: Viro cupido et tenaci
sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum? Iniuste aliis
congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur .
Sunt preterea, qui totis ad appetenda aliena desideriis inardescunt, sed
haec postquam adepti sunt, precipitanter effundunt. Sunt, qui ad aliena
quidem acquirenda non inhiant, sed quae sua sunt, tenaci custodia tanquam
Cereris sacra conservant. Deterrimum autem genus est eorum qui
et aliena turpiter ambiunt, et quae iam sui iuris sunt sordida tenacitate
custodiunt. Peiores scilicet draconibus Babiloniae, qui licet infinitam auri
argentique dicantur servare congeriem, nulli tamen propriam diripiunt
facultatem, et contenti quasi propriis rebus non inhiant alienis. Porro
autem quid michi congregare divicias, quas neque huc quispiam, dum
ingrederetur, advexit, neque comitari poterunt de seculo recedentem?
Unde dicit apostolus: Nichil intulimus in hunc mundum, haud dubium.
quia nec auferre quid possumus; habentes autem alimenta et quibus
tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in
temptationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva,
quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium
malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et
inseruerunt se doloribus multis .
Quid ergo mirum, quod superius diximus, avaro nichil esse scelestius,
cum dicatur omnium malorum radix esse cupiditas. In quo enim radix
|
|