Umbrae  vocabantur Neptunalibus casae frondeae pro tabernaculis.  
 Vallesit  perierit, dictum a vallo militari, quod fit circa castra,  
quod qui eo eiciuntur pro perditis habentur.  
 Vexillum  deminutivum est a velo.  
 Vinnulus  dicitur molliter se gerens et minime quid viriliter  
faciens.  
 Vietus  languidus, sine vi et naturalibus privatus viribus.  
 Ungustus  fustis uncus.  
 Vadem  sponsorem significat datum in re capitali.  
 Vecticularia vita  dicitur eorum, qui vectibus parietes alienos  
perfodiunt furandi gratia. Cato (orat. inc. 13): “Vecticulariam  
vitam vivere, repente largiter habere, repente nihil.”  
 Viritim  dicitur dari, quod datur per singulos viros. Cato (inc. 6):  
“Praeda quae capta est, viritim divisa.”  
 Uxorium  pependisse dicitur, qui quod uxorem non habuerit,  
res populo dedit.  
 Uls  Cato pro ultra posuit.  
 Volturnalia  Volturno suo deo sacra faciebant, cuius sacerdotem  
Volturnalem vocabant.  
 Vesculi  male curati et graciles homines. Ve enim syllabam  
rei parvae praeponebant, unde Vediovem parvum lovem et  
vegrandem fabam minutam dicebant.  
 Vaticanus collis  appellatus est, quod eo potitus sit populus  
Romanus vatum responso expulsis Etruscis.  
 Vivissimus  superlativus a vivido.  
 Ungulatros  ungues magnos atque asperos Cato appellavit.  
 Verberitare  idem Cato frequentative ab eo, quod est verbero,  
dixit.  
 Vopte  pro vos ipsi Cato posuit.  
 Ver sacrum  vovendi mos fuit Italis. Magnis enim periculis  
adducti vovebant, quaecumque proximo vere nata essent  
apud se, animalia immolaturos. Sed cum crudele videretur 
  |  
  |