agricolae convenirent ad electionem principis: nolebant
enim (ut apparet dictis suis) principem debere esse
per haereditatem, sed per electionem, quam electionem
toti populo attribuebat. Quarto quantum ad principem
electum statuit, ut princeps principalem curam haberet
de tribus. videlicet de rebus communibus, de peregrinis.
et de orphanis. appellabat autem orphanos universaliter
omnes personas imponentes, non valentes per se
ipsas sua iura conquirere. Spectat enim ad regem et
principem, qui debet esse custos iusti, de rebus communibus,
et etiam de peregrinis, et personis imponentibus
specialem curam gerere eo quod talibus alii de facili iniuriantur,
cum non possint defendere iura sua.
Quae, et quot sunt reprehensabilia in his quae statuit
Hippodamus circa gubernationem
civium. Cap. XX.
Multa bona consequimur ex opinionibus antiquorum
Philosophorum, eo quod ipsi in suis dictis multa
bona et vera dixerunt. Dato tamen quod nihil veri dixissent,
recitandae tamen sunt opiniones eorum, et secundum
sententiam Philosophi 2. Metaphysicae debemus gratias
reddere eis qui a veritate deviant, et discordant ab
opinionibus nostris: excitant enim talia aliquando intellectum:
mala quidem aliorum dicta multotiens intellectum
excitant, ut recte iudicet. Hippodami ergo opinionem
recitavimus, quia in sua politia multas bonas sententias
promulgavit: aliqua tamen incongrue statuit. Possumus
autem quantum ad praesens spectat, sequendo dicta Philos.
2. Pol. increpare Hippodamum quantum ad tria. Primo, quantum
ad impossibilitatem statuorum. Secundo quantum ad modum, quem
statuit in iudicando. Tertio quantum ad modum, quem statuit, tangentes
diversa genera personarum. Primo enim dictus Phil. deferre
|
|