Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 70


<CAPITULUM IX.> DE ACCIDENTIBUS , QUAE SEQUUNTUR EX USU DIGESTIVORUM
Accidentia, quae sequuntur ex usu digestivorum, in diversis diversa: cum in quibus arenulae in urina et ardor in urinando, fluxus humorum ad iuncturas, unde usus digestivorum in pluribus commovet artheticam, dolorem capitis et sonmia diversa propter dissolutionera materiae, quae ad partes capitis levigatur, et in dispositis [95ra] propter eandem causam movet maniam et melancoliam <et> aggravationem membrorum; propter eandem causam et eorum, qui materiam digerunt et non purgant, casus in putrida esse solet.
<CAPITULUM X. QUANDO DEBET ANTECEDERE FLEBOTOMIA PURGATIONEM VEL E CONTRARIO, ET QUA RE>
Scias, quod duplex est repletio corporis: una universalis, quae debetur toti, altera particularis, quae debetur parti uni vel pluribus sed non toti. In universali: venarum repletione et arteriarum concavitates replentur et aliorum membrorum concavitates extra venas vel vacuitas stomachi, matricis et intestinorum, pectoris, pulmonis et similium. Et repletio vasorum eo, quod fluxus et superfluitates fetat ad principalia et non principalia, periculosior est repletione, quae est extra, et prior aegritudinum commotiva, id est febrium continuarum, pleuresis et periplemoniae, squinantiae, apostematis splenis et epatis et similium, quare per regulam primi <capituli> prius solvenda est. Adurgentioris enim et periculosioris causae obstaculatum prius medicina subfragabitur posita. Praeterea repletio, quae est extra, originem habuit a venis, cum per calorem et virtutem cordis humorum generatio sit in venis, quare prior prius solvenda, et in hoc casu praecedere debet flebotomia purgationem. Hac eadem consideratione minuimus in interpolatis, nisi circumstantiae
contradicant, quia praesumitur de humore faciente interpolatam causam, <qui> principium habuerit a vena, in venis aliquid remansisse, et non solum timemus ex conculcatione putrefactionem futuram in venis.Cum vero repletio principaliter est extra, exeunte, quod intus erat, omnino intus extra, vel quasi praecedat purgatio flebotomiam, et nota: post purgationem de forma bonae operationis erit, ut [95rb] <flebotomia> sequatur. Post balneum et opiatae exhibitionem non convenit flebotomia, licet in omnibus ut in extenuatis, pueris, senibus, debilibus et qui

Torna all'inizio