Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 6


qui sunt principibus grati. Quicquid vero laborum,
molestiarum, dolorum, angoris principatus affert, id
solum principibus heret, voluptates rare et que etiam
ab animis curarum mole oppressis minime
degustentur». 5
10 «Formicis» inquit Cosmus «Indicis, ut aiunt
similes esse principes dicis, que, suo labore aurum ex
harena effodientes, aliis percipiendum atque utendum
tradunt, ipse omni usu fructuque auri destitute. Ridiculum
quippe videtur eos qui imperent infelices, qui 10
vero serviunt felices putare. Equidem, si mihi detur
optio, mallem illo pacto infelix quam hoc, ut putas, felix
esse. Nam si qua est in nobis felicitas, ea magis
principum quam reliquorum videtur familiaris».
11 Hic Carolus: «Ut omittantur» inquit «ii de quibus 15
aliquid addubitari potest, de pontificibus saltem
concedas, Nicolae, oportet, ut vere dici possint felices.
Cum enim sanctissimi et beatissimi appellentur, nemo
autem non solum beatissimus, sed ne beatus quidem
possit esse non felix, consentaneum videtur pontifices 20
omnes, quoniam beati felix est vita, recte felices appellari
posse. Illud quoque michi concedes, opinor, illos
qui domestici eorum vocantur esse huiusmodi felicitatis
participes. Fieri enim nequit ut qui cum felice ac
beato familiarius vivant sint expertes eius quo cum degant 25
felicitatis».
12 «Longe aliter se res habet atque existimas», Nicolaus
inquit «quamvis te mecum iocari arbitrer et socratica
ironia uti. Nam hec que modo sanctitatis ac
beatitudinis nomina retulisti et pleraque alia, que adulantium 30
turba in pontifices et reliquos excelsos viros
congessit ad aucupandam principum benivolentiam, ab

Torna all'inizio