Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 419


depraedatur, quia tot sibi reddit obnoxios quotquot
fuerint intuentes.
Praedatur facie virgo decora sua.
Noli tamen, cunctarum dulcissima et pulchritudinis gloria,
loquentis despicere blandimenta, cum humilem esse
conveniat quem maior cumulus probitatis adornat.
Quo melior fueris, mitior esse velis.
Pro te dulcissima morior; clavo tuae dilectionis affigor.
Respice miserum tui quidem amoris desiderio morientem.
Flectitur iratus voce rogante Deus.
Per vos diu passus sum vulnera, per vos cupio sentire
fomenta. Manus quae dedit exitium, vulneris debet afferre
levamen.
Causa meae mortis quondam , nunc causa salutis.
Vera utinam essent sompnia de vobis singulis noctibus
iterata, cum ymago vestra nobiscum maneat in lectulo
et pectori nostro multipliciter osculando.
Cernitur in sompnis quod mens vigilando reliquit.
Pectus constringitur meis brachiis, os nostrum vestris
alligatur ocellis, et dum redditur nobis osculum, cinnamomi
et balsami est protinus suavitate repletum.
Virgineum guttur balsami mella gerit.
Tunc meus animus in tanta constitutus dulcedine plurima
vobis[cum] agit et patitur, et dilectionis suae vobis

Torna all'inizio