Sceleratus vicus Romae appellatur, quod, cum Tarquinius
Superbus interficiendum curasset Servium regem, socerum
suum, corpus eius iacens filia carpento supervecta sit, properans
in possessionem domus paternae.
Scelerata porta, quae et Carmentalis dicitur, vocata, quod
per eam sex et trecenti Favii cum clientium millibus quinque
egressi adversus Etruscos, ad amnem Cremeram omnes
sunt interfecti.
Schedia genus navigii inconditum, id est trabibus tantum
inter se nexis factum, unde mala poemata schedia appellantur.
|
|