principis ungui precepit – firmiter excellentiam vestram coniuro, ut ea, quae pro
stabilitate regni vestri et aeternae vitae remunerationem beato Petro polliciti estis,
pro exaltatione ac defensione sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et sanctae
orthodoxae fidei observare et in omnibus adinplere iubeatis et in ea caritate ac di
lectione, qua cum nostris predecessoribus, domno Stephano ac Paulo, beatissimis
pontificibus, permansistis, nobiscum permanere iubeatis et in eadem amicitiae conexione
cum mea fragilitate persistere, [non] nostra, quae mala sunt merita, existimans,
sed adimplens illud divini oraculi preceptum: ‘Qui recipit prophetam in
nomine prophetae, mercedem accipiet prophetae; et qui recipit iustum in nomine
iusti, mercedem suscipiet iusti’, et illud, quod ipsa veritas, Deus noster, ait : ‘Qui me
recipit, vos recipit; et qui me spernit, vos spernit’.
Considera, bone rex, quia potuerat Deus noster per angelum virtutis suae aut
alio modo liberationem suae ecclesiae et fidei orthodoxae operari; sed non in alio nisi
in tua excellentia conplacuit, quia tibi hoc bonum servatum erat opus. Unde
apertae cunctis datur intelligi, quia omnia iam ante mundi constitutionem a Deo prędestinata
sunt. An non erat predistinatus Davit, de cuius secundum carnem Christus
in mundo editus est? Pusillus enim inter fratres existens, ab ovibus patris abstultus
in regem unctus est. Et quia a Deo predestinatus es defensor sanctae Dei ecclesiae
ac noster adesse, exaudi preces nostras, mitissime rex: sic te exaudiat Dominus, in
quacumque die eum invocaveris. Nos quidem, testatur nobis Deus noster, cui occulta
cordis manifesta sunt, ut plus etiam quam prelati nostri predecessores pontifices in
vestra a Deo protecti regni vestri Francorum caritate et dilectione atque sincera
fidelitate cum omni nostro populo firma constantia erimus permansuri; et peto coram
Deo vivo, ut, si forsitan quispiam spiritu nequitiae inreptus contraria de nobis vestro
regali culmini garrire adtemptaverit, nulla ei credulitas admittatur, quia, confidimus
in Dei omnipotentis misericordia, plenius eritis de nostra puritate satisfacti.
Unde ecce magnopere ad vestra a Deo directa vestigia direximus presentes
fidelissimos nostros missos, scilicet Christophorum dilectum filium nostrum, presbiterum,
atque Anastasium notarium regionarium spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae
aecclesiae, qui vos de nostra fidelitate, quam erga vestram regalem potentiam gerimus,
satisfacere debeant; quibus et in ore posuimus hoc ipsud christianitati vestrae nostra
vicae enarrandum. Quos petimus ob reverentiam [. . . . .] vestri beati Petri benignae
a vobis solite suscipi eisque in omnibus credere et cum letabundis nuntiis de vestro
benigno proposito et inmensa prosperitate absolvere iubeatis.
Itaque innotescimus excellentiae vestrae, quod duodecimo die preteriti Augusti
mensis nunc transactae quintae indictionis coniunxit ad nos a sancta civitate
quidam religiosus presbiter Constantinus nomine, deferens synodicam fidei missam
a Theodoro Hierusolimitano patriarcha ad nomen predecessoris nostri, domni Pauli
papae; in quo et reliqui patriarchae, id est Alexandrinus et Antiocenus, et plurimi
metropolitani episcopi orientalium partium visi sunt concordasse. Eamque cum magna
|
|