Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 19


conflictu sui laboris dispendia per totam <h>ebdomadam sub
taciturnitate defleuit.
Factumque est autem quod a fortuna, miseriis que finem accelerat,
ex seipsa processit pro Medee uotis illud acceptum quod
quadam die, circa eius diei medium, dum rex Oetes in secretariorum
comitiua suorum cum Iasone et Hercule de multis multa
sua conferret in aula, pro Medea filia sua misit ut ueniret ad illum.
Qua in apparatu regio veniente in sui ueneratione ruboris iuxta
patrem ipso iubente consedit. Cui pater blando sermone licentiam
explicauit ut cum Iasone et Hercule more uirgineo uerba
solatiosa conferret. Que pudibunda quodammodo patris surgens
a latere iuxta Iasonem sibi sedere elegit. Iason ut uidit Medeam
iuxta se consedisse, factus est illaris et, modico relicto spatio sessionis,
secedens parum ab Hercule, magis Medee lateri fit propinquus.
Rex autem Oetes et astantes ceteri multe confabulationis
amenitate diem eludunt, et Hercules cum astantibus
coram eo multa sermocinatione de pluribus conferrebat. Sicque
inter Iasonem et Medeam nullus medium erat cuius posset
obice, si uicissim ad loquendum erat, aliquid impediri. Medea
igitur, quasi in solitudinis habilitate alloquendi Iasonem apta
commoditate captata, uidens ceteros inter se circa alia colloquia
diuersa uacare, timorosi pudoris sarcina honeste deposita, in primis
uerborum congressibus sic est Iasonem alloquta: "Amice Iason,
non reputet tua nobilitas inhonestum nec uicio feminee dissolucionis
ascribat si forte tecum uelut ignota conferre presumo et me
inhonesta intentione uerborum affecto ad tui notitiam prouocare.
Dignum est equidem ut extraneo nobili et negotioso salutis consilium
tribuatur a nobili. Nam prodesse nobilis nobili ex quadam mutua
vrbanitate tenetur. Scio enim te nobilem et ductum audacia iuuenili
regnum istud pro obtinendo aureo uellere petiisti, pro cuius
questu scias te discrimini manifesto submittere et infallibilis mortis
periculo subicere uitam tuam. Ergo tue nobilitati et iuuenili calori
compatior et tibi desidero salutis consilium et auxilium utile ministrare
propter quod illesus a tantis periculis eruaris et ad optatos tue
patrie lares incolumis ualeas grata sospitate redire. Et hec tibi

Torna all'inizio