4. Consideratis superioribus hoc munimen diligentiae tuae appone
ut proprietatem inspicias, serves, teneas, tum in verbis tum in sententiis.
Hac enim cessante, operis intentio nutabit et racio, hac inquam
cessante non loqui videberis, immo gannire. Suum est verborum
ut eis utamur impositione vel usu. Impositione quidem si consentit
usui, usu etiam si ab impositione discedit. Arbitrium enim
mutat vocabula. Sententiarum vigor est aspere aspera, leniter
lenia, alte proferre alta, humiliter humilia, ex consideratione rei, loci,
temporis, personae, quae si promiscueris, vigor tum verborum tum sententiarum
peribit. Quae quia supra perstrinximus, superest ad reliquia
descendamus. Id tamen apponi censeo quo quidem proprietas
non parum indiget, ut oratio nec curtetur necessariis, nec
ebulliat superfluis. Alterum quorum ignorantiam, alterum confusionem
quandam generat. Vicia repellantur ne turpia, ne aliena,
ne acyrologia, cacenphaton subintrent, vel talia quaeque suis
officiis gaudeant. Quanta igitur vigilantia calcanda fugienda vel
abhorrenda sunt vicia, tanta sagacitate necessarios ornatus imitaberis.
Noveris ergo rem ex intentione metiri, noveris inquam rem
angustam elegantia sermonis erigere, novitate verborum
decorare.
5. Noveris quid possit emphasis. Suum est enim ut rem
ipsam extollat, exornet, celebrat, suum est, inquam, ut etiam re
maiorem intellectum asciscat. Nec desunt exempla, flores colorum parientia,
ut << vel ipse tam aurei quam melliflui sermonis Homerus
vix his sufficeret promissionibus. Ipse eius dictis totus influit Tullius,
Maro suam in te transfundit scientiam. >> Notandum vero est hunc
colorem saepe per prononima << ipse >>, << ille >> vel talia, saepe per solum
digne nomen fieri personae. Quod superius in exemplis sublucet.
6. Nec vero lateat vis huic contraria, quae rem adversarii celsam
in natura sui, quadam verborum attenuatione deprimit,
|
|